monumenta.ch > Cassianus > sectio 3

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Cassianus, Collationes, 3, 18, 11, 3
Cum vero etiam ad ablutionem pedum multo minus praebuisset assensum, tum abbas Serapion refectione transacta, collationis consuetudine provocante, monere eum benigne ac leniter coepit, ne otiosus ac vagus, praesertim iuvenis tam robustus, instabili levitate per universa discurreret; sed ut in cella residens, secundum regulam seniorum, suo potius opere quam aliena mallet munificentia sustentari. In quod ne Paulus apostolus incideret, et quidem cum ei in Evangelio laboranti haec praebitio merito deberetur, diebus tamen ac noctibus maluit operari, ut quotidianum victum vel sibi, vel his qui eidem ministrantes opus exercere non poterant, suis manibus praepararet . Ad haec ille tanta est tristitia et dolore suppletus, ut amaritudinem corde conceptam, ne vultu quidem dissimulare potuerit.